CATHELAUNI

CATHELAUNI
CATHELAUNI
melius Catalauni, Galliae populi apud Marcellinum, l. 15. quorum urbs Cathelaunum a Neotericis, et Catalaunum in Libr. Provinciarum nominatur. Eandem hodie Chalons en Champagne, vocant; et Cathelauni campi, ubi Attila caesus est, A. C. 453. a Merovaeo, Francorum Rege, Theodorico Gothorum Rege, et ab Aetio, Romanorum Duce a pluribus sumuntur ex ea regione quam Gallicum vulgus Champagne vocat, ubi adhuc Chastillon civitas. Sed hi campi Catalaunici in tam exiguo terrarum spatio vix includi posse videntur. Quidam vero Cataluniam, quasi Gothalaniam, h. e. Gothroum et Alanorum regionem, vocari putant. Alii scribunt, esse circa Tholosam, totamque vel maximam regionem hos campos designare verisimile est ex Iornande, qui eos 100. leucas in longitud. et 50. in latitud. patere ait. Idem eos quoque Mauricios campos nuncupat. Apud Catalaunios Tetricum ab Aureliano Imperatore superatum tradit Eusebius. Baudrando sunt in Campania regionis Galliae Belgicae prope Catalaunum. Vide Catalaunum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • CATALAUNUM — duae sunt huius nominis in Gallia civibates, una ampla et munita in Campania, inter splendidas urbes Belgicae secundum Amm. Marcellin. tertiô locô, Notit. veter. ad fluv. Matronam sita, quae Gallice profertur Chaalons per duplex a. Ab hac dicti… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”